Lucam 2:49
Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse?
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
50Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
Cross References
Malachi 3:1Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum.
Luke 2:48Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te.
John 4:34Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
John 6:38quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
John 9:4Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari: