Lucam 2:7
Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
6Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
8Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
Cross References
Genesis 42:27Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,
Exodus 4:24Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
Isaiah 7:14Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
Matthew 1:25Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum.
Matthew 13:55Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?
Luke 10:34Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.