Lucam 24:10
Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
9Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
11Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
Cross References
Mark 6:30Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.
Mark 16:9Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.
John 20:11Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum: