Lucam 3:8
Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 4:3et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.
Isaiah 1:16Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse,
Jeremiah 7:4Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est!
Matthew 8:11Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum:
Luke 13:28Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
Luke 19:40Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.