Lucam 7:22
Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis: quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.
Cross References
Psalms 146:8Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.
Isaiah 32:3Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
Isaiah 42:6Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te: et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium,
Isaiah 43:8Educ foras populum cæcum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt.
Jeremiah 31:8Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terræ: inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et pariens simul, cœtus magnus revertentium huc.
Matthew 9:28Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine.