Lucam 8:5
Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
4Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:
6Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem.
Cross References
Genesis 15:11Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
Matthew 5:13Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
Matthew 13:18Vos ergo audite parabolam seminantis.
Matthew 13:37Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
Mark 4:15Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.
Luke 8:11Est autem hæc parabola: Semen est verbum Dei.