Lucam 9:16
Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
15Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes.
Cross References
Psalms 121:1Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.
Matthew 15:36Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
Luke 22:19Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.
John 6:11Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
1 Corinthians 10:30Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?