Malachi Propheta 2:14
Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti: et hæc particeps tua, et uxor fœderis tui.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Malachi Propheta 2
Cross References
Genesis 2:18Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi.
Judges 11:10Qui responderunt ei: Dominus, qui hæc audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus.
Proverbs 2:17et relinquit ducem pubertatis suæ,
Proverbs 5:20Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius?
Ecclesiastes 9:9Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole.
Isaiah 54:6Quia ut mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.