Malachi Propheta 3:18
Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Malachi Propheta 3
Cross References
Exodus 11:7Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël.
Job 6:29Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate.
Psalms 58:10Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
Jeremiah 12:15Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum, et reducam eos: virum ad hæreditatem suam, et virum in terram suam.
Daniel 12:1In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
Zechariah 1:6Verumtamen verba mea, et legitima mea, quæ mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis?