Marcum 2:20
Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Song of Solomon 3:11Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.
Isaiah 62:5Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.
Matthew 26:31Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
John 3:29Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
John 12:8Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
John 16:7Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.