Marcum 3:2
Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
And they watched him, whether he would heal him on the sabbath day; that they might accuse him.
In Context
1Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam.
3Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium.
Cross References
Isaiah 29:20quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,
Daniel 6:4Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo.
Luke 6:7Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.
Luke 14:1Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
John 9:16Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos.