Marcum 4:19
et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
18Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt,
Cross References
Ecclesiastes 4:8Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.
Isaiah 5:2Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
Matthew 3:10Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Luke 10:41Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,
Luke 12:29Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:
Luke 21:34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa: