Marcum 4:28
Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
27et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
29Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
Cross References
Genesis 1:11Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
Genesis 2:9Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.
Psalms 1:3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
Proverbs 4:18Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
Ecclesiastes 3:11Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.