Marcum 6:56
Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 15:38Loquere filiis Israël, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas:
2 Kings 13:21Cum autem audisset rex David verba hæc, contristatus est valde: et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei.
Mark 3:10multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
Luke 6:19Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
Luke 22:51Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.