Mattheum 10:22
et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
And ye shall be hated of all men for my name’s sake: but he that endureth to the end shall be saved.
In Context
Cross References
Isaiah 66:5Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra; ipsi autem confundentur.
Matthew 5:11Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:
Matthew 24:9Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
Mark 13:13Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
Luke 8:15Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
John 15:18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.