Mattheum 13:20
Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 24:6Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii?
Psalms 78:34Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.
Isaiah 58:2Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ; appropinquare Deo volunt.
Matthew 13:5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ:
Mark 6:20Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.