Mattheum 13:44
Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
43Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
45Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.
Cross References
Proverbs 16:16Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
Proverbs 18:1Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis.
Isaiah 55:1Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
Matthew 13:24Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo:
Matthew 19:27Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?
Luke 14:33Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.