Mattheum 26:39
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
38Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
Cross References
Genesis 17:3Cecidit Abram pronus in faciem.
Numbers 16:22Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet?
1 Chronicles 21:16Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.
Matthew 20:22Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
Matthew 26:42Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
Mark 14:35Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.