Mattheum 27:35
Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
34Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
Cross References
Psalms 22:18dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
Luke 23:34Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
John 20:20Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
John 20:27Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.