Mattheum 3:16
Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
17Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
Cross References
Isaiah 11:2Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis;
Isaiah 59:21Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.
Ezekiel 1:1Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei.
Luke 3:21Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum:
John 3:34Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
Colossians 1:18Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens: