Mattheum 3:7
Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
6et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.
8Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.
Cross References
Psalms 58:3Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestræ concinnant.
Isaiah 59:5Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur; et quod confotum est, erumpet in regulum.
Jeremiah 51:6Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei.
Ezekiel 33:3et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo:
Matthew 12:24Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.
Matthew 15:12Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt?