Mattheum 9:18
Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
19Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus.
Cross References
2 Kings 5:11Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes: et ædificaverunt domum David.
Matthew 8:8Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
Matthew 14:33Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es.
Matthew 17:14Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.
Matthew 28:17Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.
Luke 7:2Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus.