Micha Propheta 4:13
Surge, et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam æreas; et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universæ terræ.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:25ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.
Psalms 24:1Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
Psalms 72:10Reges Tharsis et insulæ munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent:
Isaiah 18:7In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.
Isaiah 41:15Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia; triturabis montes, et comminues, et colles quasi pulverem pones.