Nahum Propheta 1:4
Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 38:11et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
Psalms 74:15Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan.
Psalms 106:9Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
Psalms 114:5Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
Isaiah 33:9Luxit et elanguit terra; confusus est Libanus, et obsorduit: et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus.
Isaiah 50:2Quia veni, et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti.