Liber Numeri 10:25
Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
24Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
26In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.
Cross References
Numbers 1:12de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai;
Numbers 2:31Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur.
Numbers 26:42Filii Dan per cognationes suas: Suham, a quo familia Suhamitarum. Hæ sunt cognationes Dan per familias suas.
Joshua 6:9omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.
Isaiah 58:8Tunc erumpet quasi mane lumen tuum; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te.