Liber Numeri 12:1
Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam,
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 24:3ut adjurem te per Dominum Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito:
Genesis 26:34Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci:
Genesis 28:6Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan:
Genesis 41:45Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti
Exodus 2:21Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem:
Leviticus 21:14viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo: