Liber Numeri 13:29
sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 14:7Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.
Genesis 15:20et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,
Exodus 3:8et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.
Exodus 17:8Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim.
Numbers 14:43Amalecites et Chananæus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino: nec erit Dominus vobiscum.
Numbers 24:20Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.