Liber Numeri 14:8
Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
7et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est.
Cross References
Exodus 3:8et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.
Deuteronomy 10:15et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
1 Kings 10:9Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam.
Psalms 22:8Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
Psalms 147:11Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.