Liber Numeri 18:8
Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:21Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,
Exodus 29:29Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrentur manus eorum.
Exodus 40:15Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
Leviticus 6:18Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.
Leviticus 6:26Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.
Leviticus 7:14ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem,