Liber Numeri 21:4
Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 6:9Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.
Numbers 20:18Cui respondit Edom: Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi.
Numbers 20:27Fecit Moyses ut præceperat Dominus: et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine.
Numbers 32:9cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israël, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.
Deuteronomy 1:40Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.
Judges 11:18et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab: venitque contra orientalem plagam terræ Moab, et castrametatus est trans Arnon: nec voluit intrare terminos Moab. (Arnon quippe confinium est terræ Moab.)