Liber Numeri 24:9
Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:3Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.
Genesis 49:9Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum?
Deuteronomy 30:7Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur.
2 Chronicles 9:18Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,
Job 38:39Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,
Psalms 2:12Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.