Liber Numeri 27:17
et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
16Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc:
Cross References
1 Kings 22:17Et ille ait: Vidi cunctum Israël dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: Non habent isti dominum: revertatur unusquisque in domum suam in pace.
2 Chronicles 18:16At ille ait: Vidi universum Israël dispersum in montibus, sicut oves absque pastore: et dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace.
Zechariah 10:2Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium: et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabantur: idcirco abducti sunt quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor.
Matthew 9:36Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.