Liber Numeri 32:23
Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 44:16Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.
Deuteronomy 28:15Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te.
1 Kings 2:32Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se: et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiæ Israël, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda:
Psalms 90:8Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
Psalms 140:11Cadent super eos carbones; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent.
Proverbs 24:16Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum.