Liber Numeri 33:3
Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Ægyptiis,
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
2quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quæ Domini jussione mutabant.
4et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem),
Cross References
Exodus 1:11Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.
Exodus 12:37Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.
Exodus 14:8Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israël: at illi egressi sunt in manu excelsa.
Isaiah 52:12Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis; præcedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israël.