Liber Numeri 5:2
Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
3tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.
Cross References
Leviticus 13:46Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.
Leviticus 21:1Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
Numbers 12:14Cui respondit Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur.
Numbers 19:14Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo: omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus.
Numbers 31:19et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.
2 Kings 7:3Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est.