Liber Numeri 7:1
Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 2:3Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
Exodus 29:36et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.
Exodus 30:29Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur.
Exodus 40:11labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
Leviticus 8:10Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.
Numbers 7:84Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phialæ argenteæ duodecim: mortariola aurea duodecim: