Abdias Propheta 1:16
Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes jugiter: et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
17Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant.
Cross References
Isaiah 8:9Congregamini, populi, et vincimini; et audite, universæ procul terræ: confortamini, et vincimini; accingite vos, et vincimini.
Isaiah 42:14Tacui semper, silui, patiens fui: sicut parturiens loquar; dissipabo, et absorbebo simul.
Isaiah 51:22Hæc dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ: non adjicies ut bibas illum ultra.
Jeremiah 25:27Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bibite, et inebriamini, et vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos.
Jeremiah 49:12Quia hæc dicit Dominus: Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem, bibentes bibent: et tu, quasi innocens relinqueris? non eris innocens, sed bibens bibes.
Joel 3:17Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.