Abdias Propheta 1:8
Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau?
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
9Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau.
Cross References
Psalms 33:10Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
Isaiah 19:11Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum?
Isaiah 19:13Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos; deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus.
1 Corinthians 3:19Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum.