Philemonem 1:16
jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
15Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes:
17Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:
Cross References
Galatians 4:28Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.
Colossians 3:22Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
Hebrews 3:1Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum:
1 John 5:1Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.