Philippenses 4:18
Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
17Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
19Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
Cross References
John 12:3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.
2 Corinthians 2:14Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco:
Ephesians 5:2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
Philippians 4:12Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
Hebrews 13:16Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.