Philippenses 4:9
Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 8:10Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum Deus.
Matthew 1:23Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
Matthew 7:21Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.
Matthew 28:20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.
Luke 8:21Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt.
John 13:17Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.