Proverbiorum 11:24
Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
23Desiderium justorum omne bonum est; præstolatio impiorum furor.
25Anima quæ benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
Cross References
Deuteronomy 15:10Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris.
Psalms 112:9Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in sæculum sæculi: cornu ejus exaltabitur in gloria.
Proverbs 19:17Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
Ecclesiastes 11:1Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.