Proverbiorum 11:4
Non proderunt divitiæ in die ultionis; justitia autem liberabit a morte.
Vulgata Clementina
In The King James Version
Riches profit not in the day of wrath: but righteousness delivereth from death.
In Context
3Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.
5Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius.
Cross References
Genesis 7:1Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac.
Job 36:18Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.
Proverbs 10:2Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte.
Isaiah 10:3Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
Ezekiel 14:14Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noë, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum.
Matthew 16:26Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?