Proverbiorum 13:18
Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
17Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas.
19Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
Cross References
Proverbs 5:9Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli:
Proverbs 12:1Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est.
Proverbs 15:5Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur.
Proverbs 19:6Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
Jeremiah 3:25Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra: quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc: et non audivimus vocem Domini Dei nostri.
Hebrews 12:25Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.