Proverbiorum 16:9
Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
A man’s heart deviseth his way: but the LORD directeth his steps.
In Context
8Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.
10Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus.
Cross References
2 Chronicles 22:7Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad Joram: et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Jehu filium Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab.
Proverbs 16:1Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.
Proverbs 20:24A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam?
Proverbs 21:30Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Jeremiah 10:23Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.