Proverbiorum 21:8
Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
The way of man is froward and strange: but as for the pure, his work is right.
In Context
7Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.
9Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
Cross References
Genesis 6:5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,
Job 15:14Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere?
Proverbs 2:15quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.
Proverbs 30:12generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;
Ecclesiastes 9:3Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.
Isaiah 59:8Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum; semitæ eorum incurvatæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.