Proverbiorum 22:23
quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
For the LORD will plead their cause, and spoil the soul of those that spoiled them.
In Context
22Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta:
24Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso:
Cross References
Exodus 22:23Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum:
Psalms 12:5Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est?
Psalms 35:1Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me.
Psalms 43:1David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me.
Psalms 103:6faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.