Proverbiorum 31:22
Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
She maketh herself coverings of tapestry; her clothing is silk and purple.
In Context
21Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
23Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.
Cross References
Judges 8:26et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et præter torques aureas camelorum.
Esther 8:15Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aëriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exsultavit atque lætata est.
Proverbs 7:16Intexui funibus lectulum meum; stravi tapetibus pictis ex Ægypto:
1 Peter 3:3Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus:
Revelation 19:14Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.