Proverbiorum 6:23
Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
22Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis.
24ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.
Cross References
Leviticus 19:17Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
Psalms 119:98Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est.
Psalms 141:5Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
Proverbs 4:4Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi præcepta mea, et vives.
Proverbs 5:12Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
Proverbs 15:31Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur.