Psalmorum 104:29
Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
28Dante te illis, colligent; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
30Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ.
Cross References
Deuteronomy 31:17Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala.
Job 13:24Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?
Job 34:29Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines?
Psalms 90:3Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum.
Ecclesiastes 12:7et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
Romans 8:20Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe: